Bitte mal übersetzen xD

  • Hi !
    Bitte übersetzt mir den text !
    ich sage schonmal
    DANKE
    !!!!!!!!!!

    Veleder appellor mihique datum est res futuras videre.Equidem,cum de rebus futuris interrogor,spero me res secundas visuram esse;nam res adversas providere haud mihi placet. Itaque illa facultas natura mihi data saepe gravis est.
    Exemplum proferam: Miles in pugnam iturus de proelii exitu requirit. Qui si audit: "E vita excessurus es!", aut tristis aut ira incensus abit. Sin autem dico:"Video te incolumem rediturum esse!", ille se postea praemium mihi daturum promittit et postero die animo laeto et forti se hostibus obicit.
    Germani, cum nuper contra Romanos pugnarent, me consulturi venerunt.Inde auctoritas mea multo aucta est: Providi enim Germanos rem bene gesturos esse et dixi eos - quod tum incredibile erat- legiones Romanas victuros esse. Profecto id, quod dixeram, evenit.Ex illo tempore multi Germani me etiam deam esse putant.
    Sed-ut supra memoravi-vita mea etiam dura est:Nec cum propinquis nec cum amicis habito;sola vivo in turri quadam.Praeterea:Ut cultus augeatur, homines neque cellam meam adire neque me ipsam appellare debent. Itaque ii, qui auxilium petunt, aliquem e propinquis meis deligunt et ad me mittunt, ut ille responsa et consilia deorum a me accipiat.
    At bono animo sum:Nunc Germani me magni aestimant...
    ...et clare video mox etiam Romanos me culturos esse.


    VIELEN VIELEN DANK FÜRS ÜBERSETZTEN !!!
    IHR/DU HAST/HABT MICH GERETTET !!!